monumenta.ch > Plinius > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 58
{XXXII} Meti semel anno solebat minore occasione vendendi; iam quaestus alteram vindemiam adfert. prior atque naturalis vindemia circa canis ortum flagrantissimo aestu, incidentibus qua maxime videatur esse praegnas tenuissimusque tendi cortex. laxatur hic plaga, non adimitur; inde prosilit spuma pinguis. haec concreta densatur, ubi loci natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circumpavita. purius illo modo, sed hoc ponderosius. quod in arbore haesit, ferro depectitur, ideo corticosum.